ΠΡΟΠΑΕΔΕΥΜΑΤΑ ΑΦΟΡΙΣΤΙΚΑ
![]() |
Ionnis Dee, Londinensis,
De Praestantioribus quibusdam
Natura Virtutibus.
Supercaelestes roretis aquae.
Et terra fructum dabit duum.
Quaternarius in ternario conquiescens
Londini Anno MDLXVIII
Ioannis Dee Londinensis, de praestantioribus quibusdam NATURAE Virtutibus Προπαιδευματα Αφοριστικα
Aphorismus I. UT DEUS, EX NIHILO, CONTRA rationis & naturae leges, cuncta creavit: ita in Nihilum abire, rerum creatarum aliqua nunquam potest, nisi contra rationis Naturaeque leges, per Superanaturalem Dei potentiam fiat.
II. Mirabiles ergo rerum naturalium Metamorphoses fieri a nobis, in rei veritate possent, si artificiose Naturam ex pyronomiae Institutis urgeremus. Naturam autem ego dico, Rem Creatam quamcunque.
III. NOn solum ea Esse asserendum est, quae Actu in rerum natura sunt conspicua, notaque: Sed & illa quoque quae quasi Seminaliter, in naturae latebris, Extare, Sapientes docere possunt.
IV. QUicquid Actu existit, Radios orbiculariter eiaculatur in singulas mundi partes, qui universum mundum suo modo replent. Unde omnis locus mundi radios continet omnium rerum in eo Actu existentium.
V. TAm Substantia quam Accidens, suam a se Speciem exerunt: Sed Sustantia omnis, excellentius multo quam accidens. Et Substantiarum quidem, illa quae incorporea & spiritalis est, (vel quae Spiritalis facta est) in hoc munero* longe superat illam quae est corporea, ac ex fluxis coagmentata* elementis. Licet quanto res sunt noviliores, tanto incomplentiorem* suam Speciem faciant: Species enim completa, idem obtinebit nomen cum principali agente.
VI. SIcut una res differt ab alia, ita & earundem radii differunt in efficiendi virtute, & effectus conditione, dum circa eandem omnino rem operantur.
VII. RAdiorum quorumcunque ab una re in diversas emanantium, diversi sunt effectus.
VIII. QUicquid in aliud agit, simile quodam modo est, at alio quidem modo dissimile prorsus illi est in quod agit, aut nulla est actio.
IX. QUicquid in mundo est, ad aliud quod ordinem, convenientiam, & conformitatem habet.
X. QUaecunque res sunt sibi mutuo coordinatae, convenientes, vel conformatae, una aliam tum sponte imitatur sua tum etiam aliquando una ad aliam localiter accurrit: unaque aliam (quantum potest) tuetur & munit, etiamsi interea vis sibi inferri videreturn. Per harum ergo rerum naturalium (modis variis) in mundo Separatim existentium, Unionem: & aliarum Seminaliter tantum prius in Natura positarum, Actuationem, miranda magis vere, naturaliterque, (nec violata in Deum fide, neque Christiana laesa religione) praestari possunt, quam quis mortalis, credere queat.
XI. MUndus iste totus est quasi lyra*, ab excellentissimo quodam artifice concinnata*: cuius choradae*, sunt huius universitatis Species singulae, quas qui dextre tangere pulsareque noverit, mirabiles ille eliciet harmonias*. Homo autem, per se, Mundanae isti Lyrae*, omnino est Analogus*.
XII. SIcut lyra*, constitutio quaedam est tonorum* consonantium* atque dissonantium*, aptissima tamen ad suavissimam* & infinita varietate mirabilem exprimendam harmoniam: Sic Mundus iste partes intra se complectitur, inter quas arctissima* conspiciatur Sympathia: alias autem inter quas dissidium acre, atque Antipathia notabilis: ita tamen, ut tum illarum conspiratio mutua, tum istarum lis atque dissensio, ad Totius consensionem atque Unionem admirandam egregrie faciat.
XIII. SEnsus nostri, non sunt sensibilium radiorum a rebus effluentium causae, sed testes.
XIIII. SPecies non solum spiritales, sed etiam aliae naturales a rebus effluunt, tum per Lumen, tum sine lumine: non ad visum solum, sed ad alios interdum sensus, & praecipue in Spiritu nostro imaginali, tanquam Speculo quodam coalescunt, seseque nobis ostendunt, & in nobis mirabilia agunt.
XV. NUllus Motus perfectior orbiculari, Nec ulla forma humanis exposita sensibus, LUCE est vel prior vel praestantior. Corporum igitur praestantissimorum & perfectissimorum, haec duo maxime propria erunt.
XVI. QUicquid in mundo est, continue movetur aliqua motus Specie.
XVII. PRo ratione motuum primorum, qui sunt caelestium corporum maxime proprii, caeteri inferiorum motus omnes naturales & excitantur & ordinantur. Moventur autem ipsa Caelestia aliquando sursum, aliquando deorsum: in anteriorem aliquando partem, aliquando in posteriorem, aliquando versus unum Mundi, vel Eclipticae polum, aliquando versus alterum.
XVIII. IN singulis quatuor, Maioris Mundi magnis Matricibus, sunt tres diversae partes: simul tamen concretae, conformataeque, & iustis suis contemporatae ponderibus: quas iam Notariace A O S, sive O S A, sive S O A appellare libet (Sic me enim Pyrologi intelligunt) Harum Trium proprietates effectusque naturales tum principales tum secundarios tum etiam tertios, quam potes exactissime discas: Modumque reducendi tertios ad secundos, & secundos ad primos: Itidem tibi est summopere examinandum, quibus casibus, eadem pars, diversorum, immo contrariorum nonnunquam effectuum esse causa possit.
XIX. SI duo, tria, vel quatuor Elementa, & in quacunque quantitate commisceantur, ut de compositi illius vera natura, Complexione sive Temperamento fias certior,per artem quandam, Graduationum dictam, tibi est elaborandum.
XX. EX qua elementorum proportione, singulae humani Corporis partes, humores, & spritus constent (quam prope fieri potest) Astrologo est pervidendum. In aliis etiam rebus naturalibus idem experiri, atque intelligere est summe necessarium & valde iucundum.
XXI. SEmen quodque in se potentia habet generationis cuiusque integrum & constantem ordinem: eo quidem modo explicandum, quo & concipientis loci natura, & Circumfusi caeli supervenientes vires, cooperando conspirant.
XXII. SIcut primi motus privilegium est, ut sine eo torpeant omnes reliqui, sic primae & praecipuae Formae sensibilis, (nimirum LUCIS) ea est facultase, ut sine ea caeterae formae omnes agere nihil possint.
XXIII. Οτι αι διανοιαι ετονται τοις σωμαοι και ουκ ειαιν αυται μεθ εαυτας απαθεις ουσαι των του σωματος κινησεων , quis philosophorum non decantat? quis mortalium non in seipso* id fere quotidie experitur? Ut etiam & τοις ινς ψυχης παθημασι το σωμα συμπασχον υινεσθαι . Unde Medicus per corpus sanat animam atque temperat. Musicus autem per animam, corpori medetur & imperat. Qui ergo quamplurimus modis tum medici tum musici poterit supplere munus, is hominum & corpora & animos pro sua fere gubernaret voluntate. Verum hoc est a modestius philosophantiubs, mysterii cuiusdam instar tractandum.
XXIV. ILla Deus in Magnete proposuit oculis mortalium spectanda, qualia aliis in rebus subtiliori mentis indagini, & sedulitati experiendi maiori, invenienda reliquit. Ego tibi vim eius attractivam primo, deinde expulsivam, repulsivam, sive abactivam*, tertio caelistis certique cuiusdam situs appetitionem, Et quarto per solida corpora radios suos essentiales traiiciendi potentiam, nunc solum in mentem redigo: alias alia eiusdem Philosophici lapidis, quasi miracula (diviono favente Numine) explicaturus.
XXV. DUplices sunt stellarum omnium radii: alii sensibilies sive luminosi, alii, Secretiores sunt Influentiae. Hi omnia quae in hoc mundo continentur, puncto quasi temporis penetrant: illi ne adeo penetrent, quodam modo impediri possunt.
XXVI. STellae & vires caelestes, sunt instar Sigillorum, quorum characteres pro varietate materiae elementaris, varie imprimuntur. Quemadmodum & nostrorum sigillorum insculptae formae, facilius in unam materiam quam in aliam* imprimuntur: elegantius in una quam in alia: & tenacius in una quam in alia haerent: & in quibusdam ad quandam quasi perpetuitatem. Hinc Gamaaeas* considerabis attentius, aliaque maiora.
XXVII. TAm solida quam diaphana* cuncta, quae intra mundi ambitum existunt, penetrandi vis, caelestium radiorum maxime propria, magnam illis influendi, sive suas imprimendi vires facilitatem inesse demonstrat. Ut autem cum elegantia quadam, deinde cum tenacitate, vel ad infinitum fere tempus retineatur immissa virtus, id ex materiae in quam influitur dispositione naturali vel praeparatione artificiosa, tam in visibili forma quam in elementaribus qualitatibus & aliis, provenire debet.
XXVIII. PRimum mobile est instar speculi sphaerici concavi, cuius qualemcunque soliditatem nullus stellarum radius sensibilis penetrare potest: cum etiam nullus esset talis penetrationis usus apud superos: sunt & aliae perplures demonstrationes.
XXIX. QUascunque vires per sensibles radios, stellae efficiendo exercent, non solum directis, sed etiam fractis & reflexis illis radiis, tales suas vires ad effectus oportunos promovere possunt.
XXX. MAgnitudines verae non solum terrestris globi, sed & planetarum fixarumque omnium stellarum, astrologo debent esse notae.
XXXI. DIstantiae verae tam fixarum, quam singulorum planetarum a centro terrae, quocunque proposito tempore, astrologo constare debent: sicut & nubium, sive crassioris aeris, variae a terra altitudines.
XXXII. QUibus terrae locis, quaecunque stella sive fixa sive erratica quocunque dato tempore perpendiculatriter immineat: & quantum incidentiae directae angulum, cum omnibus aliis locis, supra quorum horizontes, eadem stella, eodem temporis momento elevatur, efficiat, cum primis est cognitu necessarium.
XXXIII. SEnsibilem omnem radium, a stellae alicuius corpore ad punctum aliud quodcunque externum emanentem, ac cum eiusdem stellae convexa superficie aequales undique efficientem angulos, circumstat conus rectus, radiosus, sensibilisque: cuis Axis, ipse dictus radius erit: Vertex vero, punctum illud externum: Basis denique, convexae superficiei ipsius stellae ea portio luminosa quae dicto vertici est proxima, terminaturque per circuli circumferentiam, ad illo termino lineae rectae (a dicto vertice ad stellam ductae) qui ipsam stellam contingit tantum, descriptam.
XXXIV. RAdiorum a basi luminosa alicuius stellae, ad aliquod externum punctum effluentium, Axis est fortissimus: & reliquorum, quo ipsi axi fuerint propinquiores, eo erunt remotioribus, fortiores, respectu dicti puncti. De radiis ex profunditate stellicorum corporum egredientibus, alius nobis erit dicendi locus.
XXXV. A Stellis terra minoribus, sensibiles cuncti qui exeunt radii directi ad terrenae convexitatis, quantam maximam possunt portionem, ab ipsarum convexarum superficierum (quae tales stellas ambiunt) portionibus veniunt, quae sunt dimidiis maiores. Et quo terrae propiores fuerint, eo a maioribus illis portionibus, radios suos directos terrae communicant: Nunquam tamen terrenae convexitatis dimidium suis illis sensibilibus radiis attingere queunt, sed portionem, eiusdem dimidio minorem.
XXXVI. OMnes stellae terra maiores, plus quam dimidium terrenae convexitatis, omni tempore suis sensibilibus & directis radiis illustrant: Semper etiam a suae convexae superficiei portione dimidio minore, illos terrae impertiunt radios. Et quo terrae propinquiores fuerint, eo a minore tali portione radios illos directos ad terram demittunt.
XXXVII. OMnes stellae terra minores, quanto terrae propinquiores fuerint, tanto fortiores, eidem sui Luminis radios infundunt: licet minorem eiusdem portionem sensibilibus illis suis directisque radiis afficiant, quam quando sunt remotae magis.
XXXVIII. OMnes stellae terra maiores, quanto terrae viciniores fuerint, tanto fortiores illi suos imprimunt radios: & terrae etiam maiorem portionem sensibilibus istis suis, directisque radiis illuminant, quam quando longiori sunt semotae intervallo.
XXXIX. PErpendendae tibi sunt cum summa diligentia Terrae & stellarum quarumcunque tum terra maiorum, tum terrra minorum, portiones illae Superficiales, Sphaericae convexitatis, in stellis quidem luminosae, at in terra ab ipsis luminosis illuminatae, quae pro variis stellarum a terra intervallis, diversarum fiunt quantitatum. Et tam in terra quam in stellis terminantur per terminos superficiei conicae curtae, a linea recta, tum ipsam terram, tum ipsarum stellarum corpora contingente, descriptae. Atque de his portionibus egimus propositionibus. 35. 36. 37. & 38.
XL. AD quodcunque punctum totius mundi venit alicuius stellae conus rectus, radiosus, sensibilisque, eiusdem coni basis, minor quidem semper erit, quam dimidium convexae superficiei ipsius stellae, cuius ille fuerit conus. Videant ergo astronomi, qua ratione stellarum metiantur diametros.
XLI. Quanto eadem stella ab aliquo puncto totius mundi remotior fuerit, tanto sui radiosi coni recti sensibilisque basis, maior evadit, & quanto Propinquior, tanto minor.
XLII. EXaminanda tibi erit quatitas huius basis conicae, in omni positu cuiusque stellae, respectu unius alicuius puncti, ubicunque illud punctum statuatur.
XLIII. EIusdem stellae Coni recti luminosi longiores, sunt ipsis brevioribus, quibusdam de causis fortiores: at alias ob causas, longe debiliores: fortiores quidem eo videri possunt, tum quod eorum bases luminosae, maiores sunt, tum quia anguli ad verticem, minores fiant. Ex his duabus causis simul iunctis, haec nasitur ratio: Quod in longioribus conis, copiosiores radii, non incidentes solum sed etiam reflexi, magis uniuntur: unde maior vis circa talem verticem exercetur. Sed naturaliter & simpliciter, propinquitas agenteis ad id in quod agit breviores conos, fortiores efficit.
XLIV. QUantitatem illius convexae superficiei Lunaris, quae quocunque dato tempore, nobis illuminata convertitur, accurate elicias.
XLV. HOrizontem nostrum verum, illum appellamus circulum, qui circumductu eius lineae describitur, cuius quiescens terminus in Mundi centro fuerit, alter vero in summo statuatur caelo: ita ut a nostro vertice in huius circuli centrum demissa recta linea, eidem circulo perpendicularis existat. At Sensibilem nostrum Horizontem, alibi demonstravimus esse illam terrestris sphaerae convexam portionem, quae (omnibus super terrae uniformem convexitatem, remotis impedimentis) nobis est conspicua tota: terminaturque per circuli circumferentiam, ab illo termino lineae rectae (ab oculo nostro ad terrae contactum ductae) qui ipsam terram contingit, descriptam. Hancque portionem aliquando maiorem, aliquando minorem a nobis posse conspici, pro varia nostrae altitudinis ratione supra uniformem terreni globi convexitatem, ibidem docuimus. Ex hac quidem consideratione plurima pendent, quae tum in Optica, tum in Astrologia, tum in Magia, magni esse momenti, experientes percipient.
πορισμα
Quaecunque igitur duo caeli puncta ex diametro sunt opposita, unoquoque temporis
momento in infiitis extant veris Horizontibus: Sed quaecunque duo caeli puncta,
minus Semicirculo distiterint, in unico tantum haberi possunt Horizonte vero,
eodem temporis articulo.
XLVI. OMnes stellae maiores terra, ab aliqua sui portione radios sensibiles directos, ad nos miterre possunt, antequam earundem centra ad nostrum verum horizontem oriendo pervenerint: Atque ratione eadem, in occasu, sub ipso vero horizonte depressis earundem centris, nos tamen illuminare suis directis radiis possunt.
XLVII. OMnes stellae, cum in horizonte vero alicuius loci terrestris fuerint, plus in recta linea, ab illo loco distant, quam cum supra illius loci horizontem sunt elevatae: sive uno eodemque die, sive quibuscunque diversis: modo eiusdem stellae, in illis variis temporibus, aequalis fuerit distatia a centro terrae. Alioqui enim Sol in Capricorni principio oriens, longe nobis propinquior est, quam quorum imminet capitibus, in Cancro versans: & hoc propter suae eccentricitatis magnitudinem: quae etiam mutabilis est.
XLVIII. SOlem infra nostrum verum horizontem existentem, accidentarii sui luminis radios ad nos ab aere procurare, Crepusculinae eius Luces demonstrant: Tres igitur Superiores & fixarum plurimae, cum magis sub horizonte latent, quam ipse Soli in Crepusculi martutini principio, vel verspertini fine nobis, sui accidentarii Luminis virtutem, (licet per se non tam sensibilem quam Solis) communicabunt, instar quorundam suorum crepusculorum. Planetas etiam Sole inferiores hoc modo considerandos moneo. Fitque hoc (ut dixi) non per principalem aliquem radium, scilicet vel directum fractum vel reflexum)* sed per Speciei Speciem, ut οπτικης & κατοπτρικης  periti vulgariter loguuntur philosophi. Qua ratione Solaria Crepuscula inaequalia fiant, vide: & de aliorum planetarum Crepusculis (uti nos nunc illa appellamus) simili perquiras methodo.
XLIX. QUa ratione stellae fixae & singuli planetae, tam infra horizontem, quam alibi constituti, ad nos vel alia terrae loca, radios sui luminis, non ab ipso caelo solum, sed aere, nubibus, aqua, montibus, & similibus corporibus reflectant, perscrutare: radiorumque caelestium fractiones multiplices attende in aere, nubibus, & aquis: Et infinitam Dei bonitatem Sapientiamque admirari & laudare cogeris.
L. UT Stella qualibet proprium habet nomen ex ipsius Dei impositione, Sic & naturam in se habet virtutemque propriam, qualis in nulla alia, eadem omnino inveniri potest.
LI. AD quodlibet totius mundi punctum, & quolibet temporis momento, ab omnibus stellis fixis & planetis fit talis radiorum concursus, qulais ex omni parte similis, ad nullum aliud punctum, nec ullo alio tempore, naturaliter constitui potest.
LII. κατοπτρικης  si fueris peritus, cuiuscunque Stella radios in quamcunque propositam materiam fortius tu multo per artem imprimere potes, quam ipsa per se Natura facit. Haec quidem Antiquorum Sapientum multo maxima naturalis Magiae pars erat: Et est Arcanum hoc, non minoris multo dignitatis, quam ipsa augustissima philosophorum ASTRONOMIA, INFERIOR nuncupata: cuius Insignia, in quadam inclusa MONADE, ac ex nostris Theoriis desumpta, tibi una cum isto libello mittimus.
πορισμα
HInc obscurae, debiles, & quasi Latentes rerum Virtutes, arte Catoptrica
multiplicatae, sensibus fient nostris manifestissimae. Unde non in stellarum
solum, sed aliarum quoque rerum propriis examinandis viribus, quas per Sensibiles
exercent radios, dilegens Arcanorum Investigator, maximum sibi oblatum auxilium
habet.
LIII. SI quid vel Solis lumen per Lunam efficiat, vel quid ipsa ex se sola, nullis imbuta SOLIS radiis sensibilibus praestare possit, cognoscere quis cupiat: ex plenilunio, & Lunae eclipsi totali cum mora, artificio catoptrico, elicere potest. Ut ad alia autem, eundem traducat experiendi modum, non opus est ut moneam.
LIV. QUo magis ad perpendicularitatem super aliquam elementarem superficiem accedit axis radiosus alicuius stellae, eo fortius circa talem suae incidentiae locum, suas vires illa stella imprimet: directo quidem modo, propter maiorem argentis vicinitatem: reflexo autem, quia reflexi tales radii, ad incidentes, vicinius conduplicantur. Eccentricitatis ratio, in diversis zodiaci locis, planetas propriores nobis exhibere potests, cum acutissimus prorsus erit incidentiae angulus cum nostro vero horizonte, vel alia superficie. At nos, & supra de hac re diximus: & nunc significamus, in aequalibus a centro terrae distantiis, generalem hunc nos enuntiare aphorismum*: esse tamen tum utilissimum, tum iucundissimum considerare exceptionis huius rationem, in variis eccentricorum circulorum locis.
LV. QUo stellae eiusdem Mora, supra horizontem maior fuerit, eo ad suae virtutis foriorem faciendam impressionem, per directos suos radios, est accommodatior.
LVI. EX horum tantum trium diversa contemperatione, scilicet Cicinitatis, Anguli incidentiae, & Morae, o quam multiplex consurgit ratio pro viribus eiusdem stellae exercendis, supra alicuius loci horizontem.
LVII. MOmentaneus quilibet caeli status, tum effectus suos metit infinitos, tum in aliorum eventuum Semia (congruis maturanda constellationibus) vires intendit ac imprimit efficaces.
LVIII. OMnium caelestium motuum, ille velocissimus est, quem versus occasum, semper, viginti quatuor aequalium horarum spatio aequatoris conficit peripheria: atque hunc, Diurnum Totius motum vulgariter vocat.
LIX. QUo aequatori sunt propiores paralleli circuli, eo citatiore motu versus occasum, illorum circumferentiae, aequatoris sequuntur motum.
LX. QUam inter se rationem habuerint, circulorum duorum duorumcunque aequatori parallelorum, circumferentiae, eandem rationem habebunt, & earundem velocitates, in diurno Totius motu: Hoc tu ad planetas & stellas fixas transfer, diurnorum arcuum respectu, &c. Circumferentiae autem eam inter se habent rationem, quam ipsorum Diametri Circulorum.
LXI. PEriodus quascunque videmus NATURAE praepotentis inviolabili lege, a caelestibus ipsis absolvi corpribus, maxima cum diligentia, a nobis animadvertendas asserimus: PERIODUM hoc loco vocamus, planetae, stellae fixae, vel alicuius caelestis puncti, ad priorem locum vel priori valde similem, per circularem motum, completam restitutionem. Tempusque quod interea fluit, huiuscemodi Conversionis, Periodum nominamus.
LXII. A Natura omnes hos illustriores recipimus circulos: Horizontem, Meridianum, Aequatorem, & illi parallelos omnes: Eclipticam: Eccentricos planetarum: Epicyclos, & alios, quos ex Theoricis planetarum, Astronomicisque Canonibus, accurate discendos, monemus.
LXIII. CIrculi omnes, Positionum (vulgariter sic dicti) sunt circuli naturaliter definiti: Cum omnes illi quorundam aliorum locorum sint horizontes veri: etiamsi infiniti tales, inter horizontem tuum & meridianum statuerentur. At quo propius versus mundi polos accedis, Naturam vides quasi pedetentim istos recusare: duasque tantum ex tribus illis generalissimis, Caelestia Themata describendi viis, sibi sub polis assumere: ut & sub aequatore duas praecipue admittit: in locis autem intermediis, tres: per meridianos scilicet: circulos, eclipticae longitudinem ad rectos secantes angulos: & per istos horizontales: licet infinitis aliis modis, Natura, suarum distinguat virium proprietates.
LXIV. PEriodus aequatoris, est alicuius in aequatore, vel alterius puncti caelestis, ad eundem meridianum, restitutio: viginti quatuor aequalium horarum spatio, per motum Totius diurnum, absoluta. Haec autem omnium caelestium periodorum, est simplicissima, sibique semper aequalis.
LXV. DIes naturalis, sive periodus Solis diurna, est tempus quod fluit, dum per Totius motum diurnum, Solis centrum ad eundum reducitur meridianum: Ista quidem periodus, valde inaequalis existit longitudinis.
LXVI. ANus tropicus solaris, est tempus periodicum, quo Sol, per proprium suum motum, ad eundem eclipticae summae locum restituitur. Huius magnitudo hac nostra aetate, observata est, dierum esse 365, horarum 5, & scrupulorum primorum 55, secundorum autem, fere 20. Mutabilem etiam huius esse longitudinem, observationes excellentium Mathematicorum exactissimae, demostrant.
LXVII. ANus Solaris siderius, est tempus periodicum quod labitur interea dum Sol per proprium motum suum, ad eandem stellam fixam redit: vel ad aequalem prorsus distantiam (secundum eclipticae longitudinem) ab eadem stella fixa. Cuius magnitudinem, Thebits, Chorae filius, invenit dierum natrualium 365, horarum 6, scrupulorum primorum 9, secundorum autem 20. Copernicus autem aliquanto maiorem, hoc nostro seculo esse demonstravit: per 20 circiter secunda, scilicet.
LXVIII. LUnares periodos veras, tum ad eandem eclipticae longitudinem, tum ad Solis coniunctionem, exacta ratione per numeros examinatas, pro quocunque dato tempore, habeas. Sunt enim inaequales valde.
LXIX. PEriodus Lunae diurna, sive dies Lunaris, est per motum Totius diurnum, lunaris centri ad eundem meridianum restitutio perfecta: singulis pene diebus, haec, suam mutat quantitatem. Similes etiam reliquorum planetarum restitutiones ad eundem meridianum, considerantes, easdem appellabimus eorundem Dies: videlicet vel Saturni, vel Iovis, vel Martis, vel Veneris, vel Mercurii. Fixarum stellarum tardissimus motus, diei unius spatio, parum exhibebit discriminis inter suam & Aequatoris diurnam periodum.
LXX. UT Luminarium secundum eclipticam, ita reliquorum quinque planetarum omnes, quas vere & naturaliter conficiunt periodos, tibi omni tempore perpendendas commendamus, tam in eccentricis, quam in epicyclis* suis, per proprios suos motus. Simplices quidem per se (quantum potes) ut distinguas, compositas item seorsim, monentes.
LXXI. UT Lunae periodicas cum sole coitiones observamus, ita & cuiusque planetae reditum ad alium tardiori affectum motu (vero quidem & proprio) quam is est, cuius restitutionem periodicam consideramus, maxima diligentia notandum significamus.
LXXII. UT motus ille, qui est aequatoris proprius, comnium caelestium motuum est velocissimus, ita planetarum omnium periodi diurnae, sunt omnium quas vere conficiunt, brevissimo transactae tempore.
LXXIII. ET caelestium corporum Imitatione, quae in inferioribus regulari aliqua & ordinata fieri ratione cernitur, sincerae veritatis amantes, studioseque experientes, clarissime elicere possent, quae res, vel tota vel in sui aliqua parte, cui planetae, fixae, vel plurium stellarum colligationi subiiciatur maxime: ita ut ille planeta, stella fixa vel plurium stellarum colligatio, huius rei vel effectus, praecipuus & quasi proprius Significator (astrologorum ut utamur phrasi) possit cenceri. Istam autem Imitationem variis posse modis fieri, cuivis constare credo philosophanti. Non me ergo est vel in Motu solo, Forma vel Figura, sed in aliis etiam proprietatibus & qualitatibus, hanc observari velle putandum.
Consectarium. 1. MAgus proinde industrius, Microcosmi Analogis stellaturis, ita Signata, applicando, Harmoniam experiretur maximam. Quae enim Uni Tertio conveniunt, & inter se convenientiam habere necesse est.
Consectarium. 2. HOrum ergo Trium, duobus quibuscunque notis, quale quaerendum est Tertium, constare potest. Horumque Trium Anatomiae, singulorum propriae, sunt in reliquis duobus: Sed modo quidem diverso, scilicet Caelesti, Terrestri, vel Microcosmico. Exempli gratia, Solem, Aurum, & Cor hominis, tibi proponimus ex Anatomiae Magicae consideranda Legibus.
LXXIV. IN qua significatione aliquis planeta, stella fixa, plurium stellarum commixtio, vel caeli locus, praecipue excellit, ad illum Significiatorem, somnes reliqui tum planetae tum fixae, in illa quidem significatione comparari debent: ut quid vel auxilii, vel impedimenti ab illis recipiat in sui munderis administratione, artificiosa eliciatur indagine.
LXXV. QUod Fixarum mutua intervalla, ex omni temporis aeternitate nunquam sunt mutata, huius elementaris mundi illis rebus, quae & sui etiam status constantem valde retinent conditionem, istas maxime praeesse demonstrat. Cum tamen, & istae, Moto quodam (scilicet tardissimo) secundum Eclipticae longitudinem versus orientem, tam ferantur uniforumiter, ac si omnes uno eodemque agerentur spiritu, hoc quidem & maximarum nostrarum rerum, seu illarum quas iam, e nostris, maxime constantes, suique similes maxime, iudicamus, mutationes, vicissitudinesque fieri significat. Istarum denique per Diurnum Totius motum, Circunductio: ad totam illam caelestem constantemque Harmoniam, ex omnibus stellis fixis resultantem, qua sibi mutuo sunt colligatae (quae etiam rerum omnium quasi Forma Prima existit) toti elementari regno, & totam cuilibet eiusdem particulae, per principales partim suos radios, partim per accidentarios, abundantissimo quidem modo impertiendam, (ita ordinante Totius beneficentissimo & Sapientissimo Opifice) est instituta. Et hoc ni esset, Nullum, ne uno quidem die (naturaliter) praeservaretur Individuum.
LXXVI. UT Motus Fixarum proprius, generaliter nobis demonstrat, easdem talium effectuum esse causas, qui longo temporis cursu incrementa atque alterationes suscipiant suas: Sic pro naturae proprietate, quae duabus quibuscunque vel pluribus fixis (tam ex sensibili earum radio, quam ex virtute specifica) inest, ipsius naturam eventus, qui a duabus, vel pluribus stellis fixis efficitur, significaturve proprie, diversam esse, est necesse.
LXXVII. AGens debile, ut actionis fortioris specimen edat, quam Agens simpliciter aestimatum fortius, saepe usuvenit: & hoc, aliquando propter diversitatem Subiectorum, (in quae agunt) in dispositione sua nativa, sive artificiosa: aliquando autem, propter alias causas. Hoc maxime norunt, qui Artis Sanctae Limina Salutarunt. Quod rite enim Spties est Separatum, Praeparatum est, ut Septies quoque Coniungatur: ad celeberrimam illam philosophorum Gameaeam conficiendam. Hoc (Dei Nutu) ש ב ע ת י ם Davidicum, esse, asserere audeo: quod ita nobis Dualiter expressum est.
LXXVIII. NOn est ergo mirum, fixarum Stellarum, quasdam, quae inter illas minimae iudicantur, annis singulis certos atque sensibiles in aere & aliis rebus, effectus producere: Tum quod illae (licet a nobis maxime distent) terra plus octodecim vicibus maiores existant: tum etiam, vel quod materiae, in quam agunt, aptissimam inveniunt dispositionem: vel quod ab aliquo planeta, earundem corroborati radii, vivaciores quasi, firmioresque in terram torquentur: vel ab accommodatissimo aliquo του περιεχοντος ad stellarum exprimendas vires loco, adiutae, tam exiquo temporis intervallo, suarum repetant virium effctiones. Quid de illis ergo fixis cogitare debemus, quarum aliae totum terrestrem globum sua mole trigesies, aliae quinquagesies quarter, aliae septuagesies, aliae octuagesies excedunt? Sed illarum (te quaeso) quae terrae soliditatem, centies septiesque sua complectuntur magnitudine, quantam credere debemus esse efficientiam? Ab omnibus ergo omnium ordinum fixis, divinissima per caelum distributis harmonia, quantam quasi divinitatem simul in terras derivari censendum?
LXXIX. SI ex Diei naturalis tempore, deducatur una aequatoris periodus, residuumque tempus in aequatoris partes resolvatur, clarissime apparebit quanta aequatoris portio, versus occasum, vere naturaliterque, (praeter suam integram periodum) intra unius diei naturalis spatium, per ascensiones (Rectas, nominatas) promoveatur. Atque haec est vera & propria demonstratio, illius utilissimae ac admirabilis Astrologicae Praxeos, quae communiter DIRECTIO appellatur DIURNA.
LXXX. QUando illum Aequatoris progressum Directorium, quolibet die naturali, secundum ascensiones Solaris loci rectas, examinaveris, tunc una etiam totius caelestis Machinae, alium quemcunque libet, contuere locum: cuius quanta sit facta promotio Directoria, super vel meridianum circulum, vel horizontalem, tali loco accommodatum, interea temporis, dum illam principalem, in Solis loco metimur, diligenter annotabis. Directorii autem motus quantitatem, nun per ascensiones vel rectas vel obliquas, definimus.
LXXXI. EX Die Lunari, subtrahans Aequatoris periodum, & quantum, illo modo, in die una Lunari, cuncta calestia loca, pro ratione suarum bel rectarum vel olbiquarum ascensionum, Directorie (ut ita dicam) protrudantur, clarum evadet.
LXXXII. PEriodus Horizontalis Diurna, planetae, stellaeve fixae, est tempus quod fluit, dum illorum centra per motum Totius Diurnum, ad eundem restituuntur horizontalem circulum.
LXXXIII. EX Horizontali Solis vel Lunae periodo, unam aequatoris periodum subtrahe: residuum, illam aequatoris portionem monstrabit, quae (praeter unam sui integram revolutionem) versus occasum, talis periodi spatio, Directorie promovetur.
LXXXIV. LIcet Solis & Lunae, generalissimae fuerint & clarissimae vires, in hoc Directionum artificio, Reliquorum tamen quinque planetarum (maxime in eorum propriis significationibus) & Fixarum, multiplices efficientiae, simili debent observari disciplina: tam in eorum diurnis ad meridianos reversionibus, quam ad horizontales quoscunque circulos. Nullis autem nos, aliis quam veris, nunc uti stellarum motibus memineris. Caveant ergo qui vel singulis diurnis planetarum Directionibus vel annuis (de quibus alibi agemus) certam, eandemque praescribunt vel graduum vel minutorum quantitatem.
LXXXV. PEriodi diurnae quinque planetarum, quando retrogrado feruntur motu, aequatoris periodo sunt minores. Unde per istos, tum aequatorem, tum alia singula mobilia caeli loca versus orientem postponi est necesse. Hancque aequatoris periodi anticipationem, Veteres, Directionem conversam appellabant. Hanc autem tam ad Meridianos quam etiam Horizontes referri, non est necesse pluribus docere: aut ex aequatoris periodo, retropedantium periodos diurnas quascunque, auferri debere, cum satis per se sint clara.
LXXXVI. EX IOVIS periodis diurnis, ad aequatoris periodos comparatis, vera patet & physica demonstratio Directionis cuiusdam, ab Antiquis, PROFECTIONIS ANNUAE, nuncupatae: In qua, calestia nonnulla loca per unum circiter Dodecatemorium, versus occasum promoveri tradunt. Verum si vel Profectionis istius partes, ad Iovis verum diurnum motum: vel ipsam annuam Profectionem integram, ad Iovis verum motum in uno anno Solari, referre velis (ut Naturae te facere urgebit) clarissime tunc cernes, nec directo semper modo ista dirigi: nec eandem esse (singulis annis) graduum multitudinem, quae vel super meridianos, vel horizontes annuae respondet: Denique non solum quinque vel quindecim loca ita considerari posse aut debere, sed infinita fere, tam planetarum scilicet, quam fixarum &c.
LXXXVII. QUomodo DIRECTUS Planetae motus, non solum ad eiusdem maiorem supra nostrum Horizontem exhibendam Moram, confert, esse perpendendum: sed qua etiam ratione, intra suam Diurnam periodum, Harmonicam illam aequatoris periodum complecti, eundum facit: & ad praecipuum suum denique munus conficiendum (secundum Eclipticae scilicet Longitudinem) multo reddit habiliorem, significamus. PLANETAS ergo, cursu DIRECTO progredientes, generaliter iudicare fortiores, fortunioque quodam affectos, non est a ratione alienum. Unde motu Latos VELOCI, certissimum est, plus tum habere fortitudinis, suasque tum felicius peragere significationes. Quando cum planetarum veloci cursu, etiam concurrit eorundem ad terram propinquitas maior, ex Theoricis constare tibi potest.
LXXXVIII. PLaneta RETROGRADUS, Naturae constans decretum quodam modo perfringere videtur: periodum suam diurnam breviori absolvendo tempore, quam ipse Aequator: cuius motus, eo quod citatissimus est, sibique semper aequalis, Temporis fit nobis norma. Secundo, cum ex generali Naturae instituto, Caelestia cuncta, in motus diurni ratione, primum sequi Mobile deberent, Retrogradus autem iste planeta, (quasi sibi commissis habenis) suo nisu, primo Mobili aliquam huius sui muneris particulam praeripere videtur. Tertio, ex Diurna sua quaque periodo, aliquam illius universalis Harmoniae particulam excludit: & post aliquot elapsos dies, notabilem Totius portionem, versus ortum repulisse videbitur: quandamque magnam aequatori Iniuriam intulisse: cum ille versus occasum, perpetuo rotari debeat. Quinto, perinax iste planeta, munus suum proprium, praecipuumque deserere videtur. Propria enim cuiusque planetae periodus, versus ortum abolvi debet. Sexto opportunitatem illam qua ad suas fortius excercendas vires, uti poterat, (ob moram supra nostrum horizontem maiorem) recusare iudicabitur. Nec Solem igitur, neque Lunam (omnium corporearum creaturarum praestantissimas, mundoque elementari beneficentissimas, immo rerum hic omnium quasi Parentes) istis implicari retropedationibus, voluit Deus. Neque reliquos quidem: nisi ad breve quoddam tempus (si ad integras eorum periodos, illud conferas) tali uti tergiversatione, patitur. Verum nullo cum NATURAE UNIVERSALIS incommodo, hoc ab istis patratur. Non magis quam acerrimae illae infinitarum pene rerum Antipathiae, NATURAE UNIVERSALIS statum ullo modo labefactant: quin ad gratissimum potius ornatum egregrie faciunt: & ad NATURAE perpetuandam incolumitatem, conducunt vel maxime. EX RETROGRADATIONE tamen, particularis aliquis effectus (quem scilicet talis planeta in se recepterat perficiendum) interim non promovetur, sed quasi retroagitur: Factaque Infecta fieri videntur. At quis est, qui haec, tum in Politicis, tum oeconomicis* negotiis esse necessaria, summeque interdum utilia, non cernat? Satiusque esse recurrere (ut dicitur) quam male currere? Iuvat ergo interdum planeta retrogradus, licet non directo ordine, sed quasi fortuito, & ex abrupto: & in contratria fere significatione.
LXXXIX. PLanetae in maximis suis a Terra distantiis (circa sua scilicet Apogaea versantes) in rebus quarum tunc fuerint proprii Significatores, fortius magnificentiusque suas exercent vires, quam in eisdem faciunt, quando Terrae, circa sua nimirum Perigaea, proximi feruntur. Contra autem, in aliis sibi subiectis rebus, vivacious efficaciusque operantur, in sua maxima ad Terram propinquitate, quam in eisdem operari possunt, quando a Terra, quam queant longissime distant. Huius Aphorismi* demonstration ex 41, 43, 73, 77, & aliis prius explicates aphorismis*, maximum suum & lumen & robur habet. Ut ergo in eadem, rerum per eundem planetam significatarum, specie, distincte exacteque iudicium proferas, loca maximarum & minimarum a Terra distantiarum, pro unoquoque planeta, sint tibi prius nota. Per artificium autem Catoptricum, quinque planetarum Aliquem, (idque paucorum dierum Spatio) longissime a TERRA distare facies: Et denuo (ictu fere oculi) ad Perigaeum, quasi Novum, deducere possis. Quosdam me olim legisse memini, in Sole Lunaque idem fuisse expertos opus. Sed videntes, εφρυαςαν &c.
XC. QUoniam Solis non est semper aequalis potentia, nec eadem significandi ratio: singulorumque etiam planetarum sint distinctae singificationes, ac aliae aliaeque eorundem fiant vires, non debet idem de uniuscuiusque planetae COMBUSIONE, pronuntiari Iudicium. Licet autem Solis excellentissima fuerit & potentissima virtus, non tamen semper laedet, dum alium planetam COMBURERE Astrologi dicunt. Fieri quidem potest, ut ille, Combusti planetae naturam ad amplitudinem quandam & magnificentiam evehat: eiusdem omne ius, in suas vires transferens. Sed dum laedit, varia est ratio. Ex Graduationum regulis, de quibus supra, aphorismo 19, egimus, quid sit omni tempore de tali Combustione statuendum (quantum ad sensibilium radiorum operationem) simplicibus semel definitis planetarum naturis, clarissime depromi potest.
XCI. NUllus est terrestris globi locus, quem Sol, Saturnus, Iupiter, Mars, aut stella fixa quaecunque, non illistrat suo directo sensibilique radio, spatio unius suarum diurnarum periodorum, dum sub Aequatore, secundum sua vera ferantur loca. Maximum igitur est huius loci privilegium: ex quo tantillo tempore, totus terrae orbis sensibilibus directisque horum radiis illuminari, foverique possit.
XCII. DUae quaecunque stellae, in locis ANTISCIIS secundum aequales, & in eandem mundi partem declinationes positae, aequales supra eundem horizontem verum, acquirunt moras. Et in aequalibus ab eodem Meridiano distatiis, omnes suae radiosae incidentiae angulos, aequales facient. Unde per motum Totius diurnum, suis radiis, istae stellae, Terrestre quodcunque corpus, per mutuas vices ita involvunt, implicantque, ac si, eiusdem, illis esset similis commissa cura. Ex natura ergo ita cooperantium stellarum, & intervalli earundem schematici, sive aschematici ratione, qualis ab eisdem, in (notae constitutionis) proposito corpore, sit generaliter expectandus effectus, inveniri potest.
XCIII. LIcet caelestis cuiusque Circuli, aequatori paralleli, pars illa, quae sub Meridiano alicuius loci extiterit, (ex omnibus illius paralleli partibus) cum eius loci horizonte vero, incidentiae angulum faciat maximum: Tamen Eclipticae illa pars solum quae ab horizonte Nonagesima fuerit, altissime semper supra horizontem elevabitur. Hanc autem nonagesimam partem rarissime in Sphaera obliqua, at in Sphaera recta semper sub Meridiano inveniri, cuivis, vel mediocriter in Astronomicis versato, notissimum esse scio. Hinc in locis, quorum Vertices inter aequatorem & Mundi polos fuerint, illa Eclipticae pars, quae sub Meridiano, quocunque proposito tempore reperitur, Cor caeli, appellari coepta est: Nonagesima autem pars ab ascendente loco, Domus decima.
XCIV. STellae omnes, ut sunt Luminis participes, ita (praeter suorum insensibilium radiorum & specificas suas vires) caloris cuiusdam sunt efficientes causae.
XCV. UT SOL singula caelestia corpora, sua superat magnitudine, Sic caelestis Luminis quasi fons perennis ac immensus est: calorisque nobis sensibilis, ac vitalis, praecipuus effector.
XCVI. ILlum Calorem, quem Solis radiosi Coni tota Basis (ipso tunc Sole, in sui circuli Perigaeo, & in minima Eccentricitate versante) in illud terrenae Superficiei naturale punctum, quod tum sui radiosi coni vertex fuerit, tum etiam cui Sol perpendiculatriter imminet, efficiendo exercet, (Doctrinae huius nostrae illustrandae gratia) esse potentiae cuiusdam, instar Sexaginta, sive Centum graduum, ponere solemus.
XCVII. NOn potest ergo nobis ignotum esse, quanto calore suo proprio, aliud quodcunque terreni globi punctum, cui SOL in quovis alio sui Circuli loco, perpendiculariter imminere potest, afficiet: respectu illius sui maximi caloris.
XCVIII. ET qui Solis sibi impendentis calorem, in aliqua convenenti materia apte experiri noverit, Is, non secundum proportionem solum, sed etiam secundum rei veritatem, intelliget, quantum calorem omni alteri puncto terrestri, cui imminere potest, impertiet.
XCIX. DAta proportione inter duos caloris gradus, quos Sol in duobus diversis sui Circuli locis, in terrena loca, illi perpendiculariter subiecta, exercet: Si, quocunque dato tempore, (lucente nobis Sole) per aliquod artificium nostrum, a nobis sensibiliter excitari potest Calor, qui uni dictorum fuerit aequalis, possibile est etiam, per artificium & industriam nostram, vel eodem momento, vel alio quocunque (Lucente Sole), talem caloris gradum sensibiliter excitari, qui illi alteri sit aequalis. Ad quantam autem distantiam, hic non est explicandi locus.
C. PEr hos eosdem Canones, accuratius examina, quandum reliqui planetae, a Solis virtute calefactiva deficiant, ratione basium suarum Conicarum, respectu alicuius puncti terrestris, cui perpendiculariter imminere possint, in minimis eorundem a centro terrae, distantiam comparabis: & Calores ab istis procreatos intelliges. HOC tamen memoria tu semper teneas firma: unumquemque Planetam, ex sui proprii corporis ratione, sensibilem aliam qualitatem, generali caloris commiscere virtuti. Et qualis illa fuerit, non in omnibus solum planetis, sed stellis etiam fixis, (Si 53 aphorismum experiaris) per Lunam expiscari potes: & aliis etiam viis.
CI. VArietas Lunaris caloris, in quodcunque cui perpendiculariter imminere potest punctum, per Solis etiam canones cognosci potest. Scilicet, si non solum eius, a terra distantiam, sed suae etiam illuminatae partis convexae, quae ad terram convertitur, quantitatem, (instar ipsarum conicarum basium in aliis planetis) quocunque proposito tempore examinemus. Non tam apte tamen Lunares sese (ad operandum) coadiuvare radios, in Corniculari eius figura, quam cum ad orbicularem magis accedat, Cauti & diligentis Astrologi iudicio, relinquo considerandum: ut & alia in istis Aphorismis multa.
CII. UT LUX & MOTUS sunt caelestium corporum maxime propria, ita inter planetas, SOL, LUCE propria ones alios superat: & LUNA, proprii MOTUS pernicitate, reliquos omnes vincit. Hi ergo duo, omnium planetarum excellentissimi, merito censentur.
CIII. LUNA, potentissima est humidarum rerum moderatrix: humiditatisque excitatrix & effectrix.
CIV. UT Solis excellentem LUCEM, praecipuum vitalis caloris moderamen comitatur: ita cum LUNAE MOTU, mira quadam analogia, coniuncta est eius vis, humiditatis effectiva & moderatrix.
CV. LUNA quo terrae propinquior, & proprio motu, quo fertur velociori, eo suum in res humidas, potentius exercet dominium.
CVI. SOLEM & Lunam omnium in elementali mundo nascentium & viventium, tum procreationis tum conservationis, praecipuas (post Deum) & vere physicas esse causas, ex his fit manefestissimum. Per Calidum enim & Humidum, παντα συυκρινεται και ανςεται , (ut philosophi nostri verbis utar). Ista enim duo solum, υονιμα sunt.
CVII. ANni constitutionem generalem, ex quolibet certe die, per quandam analogiam, esse demonstratam videmus. Habet enim quilibet Dies naturalis, suum, tum ver, tum Aestatem, tum Autumnum, tum Hiemem. Ex solo ergo Solis calore, per se partim, partim per accidens, omnes primae produci possunt qualitates, & necessario ordine. In quibus, si principia, media finesque statuamus, Duodenarii cuiusdam rationem cernemus. Et pulchrum est considerare, quo modo tandem sub ipsis Mundi polis, ipse Annus est nisi instar Diei unius naturalis. Aphorismum istum ad altiora traducas, & maximum Secretum habes, Tu, qui Trinitatis in unitate, mysteria tractas physica: & ad Noctis multicoloris Nigredine, Opus involvendum tuum, anhelas.
CVIII. VIginti sex diversas habitudines, quae inter fixa sidera & Solem esse possunt, pro diverso istorum & Solis in quatuor Angulis positu, ad alios etiam planetas transfer: maxime ad Lunam. Sicque consurgent, ex omnibus planetis, cum stellis fixis, hoc modo comparatis, 182 diversae rationes considerandae. Ex magnae constructionis Ptolomaei, libro octavo, has disces ad Solem habitudines.
CIX. COrporis imperfectio, proxima & maxime propria Mortis physicae causa est, non Anima. Mortis ergo naturalis, causa quoque naturalis: Ex Naturae igitur generalibus Gubernatoribus, generaliter pendet & praesignificatur. In Humano certe genere, Nemo ultimum sibi a Deo praefinitum vivendi Terminum praeterire potest: Negligentia autem, paucissimi illum attingunt: Duplices unde constat humanae vitae esse Terminos.
CX. ANima humana, & Forma uniuscuiusque rei specifica, multo & plures & praestantiores virtutes, operationesque habet, quam vel ipsum Corpus, vel eiusdem rei Materia.
CXI. INsensibiles, Intelligibilesve planetarum radii, ad eorum sensibiles, sunt instar Animae cuiusdam ad suum Corpus.
CXII. SIderum quaedam, eatenus MALEFICA aliquando vocatur, quatenus eorundem vires in corruptam Naturam, vel male dispositam Materiam immittuntur: (Hoc nos docente Aphorismo Septimo.) Ipsa enim Sidera, per se, nihil operantur mali.
CXIII. OMnium rerum in mundo elementari existentium, quaecunque fuerit diversitas naturalis, ea ex duabus praecipue procedit causis: scilicet ex Materiarum diversitate, & varia stellicorum radiorum operatione.
CXIV. OMnis res, quantumcunque exigua, in mundo elementorum existens, totius caelestis Harmoniae est Effectus: sive Exemplum quoddam & Imago. At in quibusdam rebus, hoc clarius quam in aliis apparet.
CXV. EX ANALOGIA corporum caelestium, tam in seipsis, varie consideratorum, quam inter se mutuo comparatorum: & illorum omolgo semper, in isto Elementorum regno, (ex arte a nobis supra tradita) accurate secernendo, amplissimam tu tibi viam, ad perfectam Astrologiae sapientiam, sternes.
CXVI. QUoniam Septem planetae, 120 diversas Coniunctiones nobis exhibere possunt, (scilicet dum bini coniunguntur, 21: dum terni, 35: dum quaterni, 35: dum quini 21, & dum seni, 7: & dum omnes simul copulantur, 1) verissimeque summus dictet philosophus, quod εν αυταις των υινομενων εν τω κοσμω της υενεσεως και της φθορας : Circa illas 120 Coniunctiones, generalissimam hanc nos proponimus Methodum. Quando solum duo ex septem, copulantur, 21 variae esse possunt coniunctiones: & in illarum singulis, quis duorum planetarum fuerit fortior, considerari debet. Ex duorum ergo coniunctione, 42 diversae oriuntur considerationes: Eademque ratione, ex trium corporali coniuntione, 210: ex quatuor, 840: ex quinque, 2520: ex sex, 5040: & ex septem, 5040 variae consdertationes provinire possunt. Qui omnes considerationum modi, fiunt 13692: qui tantum ex corporalibus planetarum coniunctionibus pendent: eorum etiam viribus, generalissime tantum, & non ad certos gradus (unde innumerae fere myriades,considerationum variarum, procrearentur) suppositis esse inaequalibus.
CXVII. PEnitius Naturae virtutes introspicientes, eorumque etiam, quae superius, clarissime variisque modis, confirmavimus, satis memores, circa unamquamque mundi rem, omnium septem planetarum radios, secretiores influentiae, aut sensibiles principales vel accidentarios, omni tempore concurrere, commiscerique, certissimum esse asserimus: perpetuamque horum omnium, in rebus mundi omnibus (effectuum certe naturalium ratione, licet non secundum ipsorum vera in Caelo loca) manere coniunctionem. Unde si inaequales semper eorum essent vires, Natura 5040 modis variis generalissimis, eorum posset dispensare operationes, quantum ad virium differentias. Verum, si interdum duos, aequalibus fortitudinis numeris affici, interdum tres, interdum quatuor, interdum quinque, interdum sex, & interdum omnes (licet rarissime) consideremus: aequalitatemque istam vel in supremo vel infimo, vel intermediis posse inveniri gradibus: varios inde modos, per mentodum prius explicatam, eliciemus 20295: quibus si iungamus inaequalitatis absolutae modos 5040, consurgent modi 25335, generalissimi quidem: in quibus per Graduationum regulas, philosopho est dignissimum exerceri: utilitatem enim reportabit, & voluptatem immensam. Et quo istorum duorum Aphorismorum veritatem, rationemque Logisticam intelligas, praxeos nostrae quandam formulam tibi proponemus, in multis aliis etiam rebus utilissimam. Facileque poterit industrius artifex, hanc Methodum ad infinitatem quandam extendere: & non pati in Septenario solum consistere numero. Quoniam ratio constrctionis secundae partis istius tabellae difficilior videri possit: ut studiosi in hac re aliquantulum iuventur, exemplo adhibito, eadem explicabo. Si bini planetae tantum (ex septem) aequalis statuantur esse fortitudinis: inde inter omnium fortitudines, sex generalissimae habebuntur differentiae: (ut ex quinta & sexta columna patet) At per tertiam columnam, binaria conunctio inter septem planetas, 21 variis modis, alia aliaque esse potest: Et per secundam columnam, planetarum sex inaequales fortitudines, 720 modis diversis considerari possunt. Multiplico igitur 720 per 21, & prodeunt 15120. quem numerum in ultimae columnae secundo descendente loco invenies: Eadem est operandi ratio, cum tres, quatuor, quinque, vel sex aequali supponantur esse praediti fortitudine: Denique ad ampliorem huius rei explicationem, en tibi brevissimam operis formulam.
CXVIII. CUm in anni alicuius Solaris Revolutione, alterius planetae periodi notabilioris principio, bel quocunque alio tempore, fortis aliqua & rara in caelo fuerit vel planetarum inter se, vel planetarum cum fixis, configuratio: vel Phaenomenum inusitatum Meteorologicum, Per totum terrae orbem astronomice Circumspice, Quis terrestris locus fortissimam propriamque caeli figuram, in quocunque velis significato, talis configurationis, Apparitionisve primae momento, obtineat, vel obtinere possit. Hinc enim non solum a stellarum aliorumque caelestium, & Sublimium naturis, eventus illius Loci proprios maxime, sed ab eventibus egregiis Locorum terrae particularium, proprias planetarum, fixarumve & aliorum caelestium, Subliminiumque eliciendi naturas, modus datur insignis, secretusque. Hinc etiam Sapiens, (modo Cosmopolites esse possit) nobilissimam Scientiam haurire potest: sive de prosperis procurandis, sive removendis noxiis: vel e contra: tam sibi quam aliis. Locorum terrestrium Opportunitas, tanti est momenti.
Annotatio. SIc illos Circumspexisse Magos est verisimile, qui olim dixerunt, STELLAM EIUS VIDIMU IN ORIENTE.
CXIX. Χωρις της κοσμικης συμπαθρωποις ουδεν επιυινεται : ut nos Mercurius ille Termaximus docuit.
CXX. Ικανα τα ΘΕΙΑ, και η τουτων Περιφορα, την εν τω κοσμω φυσικως υινομενων Συνεχεαιν φυλασσειν.